라틴어 문장 검색

Sed audaces, quando tale quidpiam illis contigit, attoniti haerent, ut fit in schacciae ludo, quando non vincitur collusor sed torpet tantum motus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:40)
Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat vividum et acrem iniuriae alicuius vel subditis suis limitaneis, vel mercatoribus, vel publicis ministris illatae, neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:6)
Ex pace enim deside atque torpente et emolliuntur animi et corrumpuntur mores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:6)
Segnis ac stupidus torpet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:19)
Cumque ignis magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt;
(카이사르, 내란기, 3권 101:8)
Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장10)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec revocantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장18)
Putrem vero carnem continet neque ultra serpe patitur et leniter exest mel vel cum lenticula vel cum marrubio vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장8)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장295)
Omniaque ea simul serpunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장307)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt quae carnem putrem lenus edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장333)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장334)
Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장347)
Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere in cancer.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장361)
— Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium vehementer, ne torpeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION