라틴어 문장 검색

hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit, si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae componis dona Veneris, Telesine, marito, aut clude et positos tinea pertunde libellos, frange miser calamum vigilataque proelia dele, qui facis in parva sublimia carmina cella, ut dignus venias hederis et imagine macra.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII8)
ne tu forte putes serrae stridentis acerbum horrorem constare elementis levibus aeque ac musaea mele, per chordas organici quae mobilibus digitis expergefacta figurant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:5)
ex quo interiectum vesti tineas necat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:6)
- non te, Naevole, sed tineas?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVI5)
Quam multi tineas pascunt blattasque diserti, Et redimunt soli carmina docta coci!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI6)
Sunt illic duo tresve, qui revolvant Nostrarum tineas ineptiarum, Sed cum sponsio fabulaeque lassae De Scorpo fuerint et Incitato.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, I10)
Habere amicam nolo, Flacce, subtilem, Cuius lacertos anuli mei cingant, Quae clune nudo radat et genu pungat, Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, C1)
Selectos nisi das mihi libellos, Admittam tineas trucesque blattas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXVII Scrinium1)
Vellera consumunt Patavinae multa trilices, Et pingues tunicas serra secare potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLIII Tunicae Patavinae1)
quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum artis suae - nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et circinum propter nomen suum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1426)
serrane serentem Atilius quidam senator fuit, qui cum agrum suum coleret, evocatus propter virtutem meruit dictaturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8443)
[hoc genus ligni tineam nescit corruptionemque ex antiquitate non sentit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1782)
in sacris etiam Serra dicebatur, unde ait nunc 'et pinguia culta secantem'. in aliqua etiam urbis parte Tarentum dicitur eo quod ripas terat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 633)
ne stridorem quidem serrae, tum cum acuitur, aut grunditum, cum iugulatur, suis nec, cum quiescere volunt, fremitum murmurantis maris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:6)
Tum subridens Vide tu inquit Stiche, ne ista mures tangant aut tineae?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION