라틴어 문장 검색

Vitellii et Veranii voce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장5)
Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulgaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장1)
ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortis deflebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장3)
servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent, execratus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 3:3)
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 5:1)
Plagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 18:1)
Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 3:1)
"Et ego,, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 9:8)
Quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 8:2)
cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 15:2)
Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant, virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 4:2)
circa lacrimis ac mentibus aegri stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 302:1)
reliquias socii defletaque miscent nomina;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 63:2)
audit et Alciden infando errore relictum defletosque duces terraeque marisque labores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 606:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION