라틴어 문장 검색

quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 8:2)
M. Cicero si illo tempore, quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si liberata re publica servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:1)
multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus interscidit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:5)
' haec fatus aptat impiam capulo manum ensemque ducit, 'itane?
(세네카, 오이디푸스 12:9)
pugnam tertius ille Gallicam dixit Caesaris, ut gener socerque cognata impulerint in arma Romam, tantum dans lacrimas suis Philippis, ut credat Cremerae levem ruinam, infra et censeat Alliam dolendam ac Brenni in trutina Iovem redemptum, postponat Trebiam gravesque Cannas, stragem nec Trasimenicam loquatur, fratres Scipiadas putet silendos, quos Tartesiacus retentat orbis, Euphraten taceat male appetitum, Crassorum et madidas cruore Carrhas vel quos, Spartace, consulum solebas victrici gladios fugare sica, ipsum nec fleat ille plus duellum, quod post Cimbrica turbidus tropaea et vinctum Nasamonium Iugurtham, dum quaerit Mithridaticum triumphum, Arpinas voluit movere Sullae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem44)
capulo nam largius illi transabiit animam cognatis ictibus ensis impius, et primas Furiarum pertulit iras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권6)
et iam media orsa loquentis absciderat plenum capulo latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권36)
Tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti extrahit et torvos laxavit casside vultus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권241)
horruit et toto praecordia protinus Arcas implevit capulo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권189)
cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권291)
qui habebat sicam bicipitem toxicatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:4)
et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:7)
Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:10)
id quaerere occepi * dum gladium quaero, * ne habeat, arripio capulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 252)
unde ait Plautus capularis senex, id est vicinus capulo, qui dictus est capulus ab eo quod corpus capiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 645)

SEARCH

MENU NAVIGATION