라틴어 문장 검색

Quotiens tibi iam extorta est ista sica de manibus, quotiens [vero] excidit casu aliquo et elapsa est!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:1)
Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:5)
Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:2)
ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:2)
Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:8)
sicae venena peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:15)
Hinc sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus, expilationes dir-ptionesque sociorum et civium, hinc opum nimiarum, potentiae non ferendae, postremo etiam in liberis civitatibus regnandi exsistunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:2)
extorta est ei confitenti sica de manibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:6)
itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:3)
ante senatum tua sica deprehensa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 2:4)
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:6)
spicula cum pictis haerent in casside pinnis, parsque fere scuti vulnere nulla vacat, nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 712)
sarcula cessabant, versique in pila ligones, factaque de rastri pondere cassis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권389)
Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, Mars, ades et nitidas casside solve comas, forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권1)
sic posita dixit mihi casside Mavors, sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권87)

SEARCH

MENU NAVIGATION