라틴어 문장 검색

ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:2)
Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:8)
sicae venena peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:15)
Hinc sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus, expilationes dir-ptionesque sociorum et civium, hinc opum nimiarum, potentiae non ferendae, postremo etiam in liberis civitatibus regnandi exsistunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:2)
Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servoli vilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:4)
extorta est ei confitenti sica de manibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:6)
itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:3)
ante senatum tua sica deprehensa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 2:4)
in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:3)
et semel intentus nervo levis arcus equino vincula semper habens inresoluta manet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 28)
Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:6)
(mirabatur enim) "non haec, quam cernis, equinis fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae auxilio mihi sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 12:2)
aeger in hostem erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:5)
inde deos, quorum patria spectata sepulcra scimus, in aere hebetes informavere minores, advena quos profugus gignens et equina libido intulit Italiae:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권39)
multos Catilinas ille domo pepulit, non saeva incendia tectis aut sicas patribus, sed Tartara nigra animabus internoque hominum statui tormenta parantes.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권163)

SEARCH

MENU NAVIGATION