라틴어 문장 검색

Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:3)
Non enim profecto ignoras legum et medellas pro moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 23:1)
Sicque res gestae nec copiarum viribus nec odiorum fervori nec expectationis magnitudini respondebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:12)
Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:2)
At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:3)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
et maxime per intensissima frigora, sed conjuncta cum siccitatibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:3)
Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eveniunt hyeme, sed sub tempus magnorum fervorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:4)
ut memoriae proditum est de corvo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cavo arboris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:4)
quemadmodum etiam videntur magni illi fervores et inflammationes, quae inveniuntur in locis subterraneis, esse rejectiones naturae calidae ab interioribus terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:8)
Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut destruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:9)
Exempla gratia, magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hymes tepidas, aestates frigidiores, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:4)
Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo.
(불가타 성경, 요나서, 1장15)
Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장11)
Feruor pectoris ureret
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION