라틴어 문장 검색

Sicine agis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 7113)
Sicine est sententia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1153)
Sicine mihi interloquere?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 333)
Sicine hunc decipis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 2143)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
o quae beatam diva tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia nive, regina, sublimi flagello tange Chloen semel arrogantem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 264)
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 60:1)
quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 32:2)
plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:2)
arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:1)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 3:4)
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint - scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent - et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:1)
0 socia thalami, sicine adventum viri et expetiti coniugis vultum excipis?
(세네카, 파이드라 12:21)
illa meos somno lapsos patefecit ocellos ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 156)

SEARCH

MENU NAVIGATION