라틴어 문장 검색

expresso vel qui complens de vellere pelvem inficiensque dehinc non tacto vellere terram firmasti Gedeona, tubis inserte canoris spiritus, et solo venit victoria cantu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum4)
inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 558:1)
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes quinque, in eoque conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장29)
Sicut ergo sigillans eo ipso quo sigillans est in alterum quiddam mollius cui imprimitur procedit, ut videlicet ejus imaginis, quae in ipsa ejus substantia jam erat, formam illi tribuat, sic Spiritus sanctus donorum suorum distributione nobis infusus imaginem Dei deletam in nobis reformat, ut juxta Apostolum, conformes efficiamur imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29), id est Christo, ut sequamur vestigia ejus qui peccatum non fecit (I Petr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:12)
Facto autem ex aere sigillo, jam sigillabile est, hoc est aptum ad sigillandum, etsi nondum sit actualiter sigillans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:9)
Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:1)
eamque in pelvim aquae immisimus, ita ut deportaret secum aerem qui continebatur in concavo usque ad fundum pelvis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:3)
Cum autem per illum sigillari ceram contingit, jam in una aeris substantia tria sunt proprietate diversa, aes videlicet ipsum, sigillabile, et sigillans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:10)
Sic igitur cum eadem sit essentia aeris et sigillabilis, et sigillantis, quae tria proprietate diversa sunt, ita haec tria invicem sibi sunt conjuncta, ut ex aere sigillabile, et ex aere et sigillabili simul, sigillans habeat suum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION