라틴어 문장 검색

Post haec, illa epistolam sigillari signaculo consignatam, in quo nomen imaginemque Naturae peritia artificialis exsculpserat, legato tradidit delegandam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:13)
Qui autem a regula Veneris exceptionem facit anormalam, Veneris privetur sigillo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:3)
«Petre, dilectissime fili Christianorum, surgens visitabis patriarcham nostrum, et ab eo sumes cum sigillo sanctae crucis litteras legationis nostrae, et in terram cognationis tuae iter quantocius accelerabis, calumnias et injurias populo nostro et loco sancto illatas reserabis, et suscitabis corda fidelium ad purganda loca sancta Jerusalem, et ad restauranda officia sanctorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:3)
Vocetur ergo nobis scriptor et notarius meus, ut sigillum meum et litteras vobiscum deferatis, quatenus confidentius credant necessitates nostras.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:8)
Hac regis audita voluntate et imperio, ipsiusque acceptis cum sigillo litteris, ex urbe et palatio regis procedentes, in terram Corrozan profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:1)
Unde quia nequiverat omnia viva voce explicare, litteras cum sigillo Darsiani aperit, in quibus nomina regnorum et nomina principum universorum Christianorum Turcos expugnantium, intitulata erant, et quanti eorum sint exercitus et vires.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:5)
Seuit asellus inhers et frontem calce sigillat.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:4)
Sospes abit meritique notas in corde sigillat.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:15)
libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo.
(아풀레이우스, 변명 51:18)
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare.
(아풀레이우스, 변명 59:1)
Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis?
(아풀레이우스, 변명 59:3)
etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse.
(아풀레이우스, 변명 60:4)
"Videat et suum sigillum recognoscat:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:10)
Foxum autem custodem privati sui sigilli constituit, et postea gradatim eum transtulit a sede Exoniensi ad Bathoniensem, dein ad Dunelmensem, et postremo ad Wintoniensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:7)
Quod vero ad sacerdotem, in gurgustium quoddam obscurum inclusus est, neque quid de eo postea factum esset innotuit, cum in natura regis penitus insitum esset pericula sua veluti sub sigillo obsignare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION