라틴어 문장 검색

Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
여자가 머리를 가리지 않으려면 아예 머리를 밀어 버리십시오. 머리를 밀거나 깎는 것이 여자에게 부끄러운 일이라면 머리를 가리십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 11장6)
Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: " Lege istum ", respondebit: " Non possum, signatus est enim ".
이 모든 것에 대한 환시는 너희에게, 봉인된 문서의 말씀처럼 되어 버렸다. 그래서 사람들이 글을 아는 이에게 “이것 좀 읽어 주시오.” 하고 그것을 내주면, 그는 “봉인되어 있어서 못 읽겠소.” 하고 대답한다. (불가타 성경, 이사야서, 29장11)
Illa tamen, prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:2)
in cuius etiam rei signo ipsam semper velatum habere capud precipit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 2:9)
Nunc simulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:3)
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram Certat, luminibusque viam signantibus omnes
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:4)
Vt Zeuxis pingit chorus hie, ut Milo figurat, Vt Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Vt Samius sentit, sapit ut Plato, querit ut Hermes, Diuidit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Vt Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Cesar cogit, ut Athlas Sydera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Crisippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phebus, cytharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdrix, ut Dedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lennius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Vt Chato, succendit ut Curio, uelat ut alter Perseus, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Vt Naso, uernat ut Stacius, ut Maro dictat, Concipit, exponit, imitatur, gestat, adimplet Mercurii sensus, nostri Demostenis iras, Ouidii flumen, Lucani fulmen, abyssum Virgilii, morsus Satyre, Solonis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:5)
Que pingant elementa note, que nomina signent, Quis claudat numerus, quis congruit ordo, potestas Que sit, et has species certo sub canone claudit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:21)
Quidue sibi proprium deffendit littera quidue Sillaba, quid proprii iuris sibi dictio seruat, Quid proprie proprium nomen sibi vendicat, aut quid Appropriat uerbum sibi, quid pronomen adoptat, Quid relique partes proprio sibi iure reseruant, Quid nomen proprie designat, quid peregrine Insinuat, quid uerba notant, pronomina signant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:28)
Illic Donatus rector, patronus et heres, Gramatice precepta docens uiciumque recidens, Doctrina, uerbis, studio, racione, figura Ampliat, extollit, ditat, deffendit, honestat Gramaticam nomenque sibi speciale meretur Vt non gramaticus dicatur, at emphasis ipsam Gramaticam uocat hunc, signans sub nomine numen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:2)
Cur ex premissis conclusio nata, loquendo Quod premissa velint uultu signetur eorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:14)
Picture series cum fama predicat illic Auctores logice, quos donat fama perhenni Vita, nec sepelit illos quos terra sepultos Velat, sed recolens deffunctos suscitat orbi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:1)
Sic logicam tractat, quod non tractasse uidetur, Non quod oberret in hac, set quod uelamine uerbi Omnia sic uelat quod uix labor ista reuelet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:5)
In dextra gerit illa tubam cornuque sinistram Donat et in cornu signat preludia belli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:7)
Quintilianus adest quadam sub imagine ueri Causarum uelans umbras, litesque nouellas Fingit et in litem cogit sine lite uenire.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION