라틴어 문장 검색

Et ideo silendo penitus ea conmemorare nulli debes, et maxime mulieri velhebrioso.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:14)
Officium alterius multis narrare memento, Atque aliis cum tu benefeceris ipse sileto.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 127:1)
Invidia livet qui recitanda silet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 21:3)
Verba enim utilia et virtuosa etprofitabilia semper dicere debemus, inania vero penitus silere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 36:3)
"Invidia livet, qui recitanda silet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:12)
Et silendo corrigimur, contentione prolabimur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:9)
), nequaquam silendum videtur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:3)
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, non celate (ut antea) turbidum saeviebat ingenium, a veri consideratione detortum, et nullo impositorum vel compositorum fidem sollemniter inquirente, nec discernente a societate insontes, velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit et causarum legitima silente defensione, carnifex rapinarum sequester, et obductio capitum, et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 20:1)
Namque convena undique multitudine trepide coepta fundante, coactisque copiis multis, pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli, per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flexibilis verteretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 25:1)
Stansque imperator immobilis dum silerent, residua fidentius explicavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 10:1)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 4:2)
Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decus vel capitis poscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 17:2)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION