라틴어 문장 검색

Quidam autem aestimantes tam crudele martyrium evadere, divisi a multitudine quoddam in pratum concedentes, feno latere et abscondi quaerebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:6)
Et statim a Ptolemaide tam novis peregrinis quam caeteris ascitis, trans Jordanem castra figi statuit, ipso natali apostolorum [0701D] Petri et Pauli, eo videlicet in loco, quo hactenus Turcorum per prata amoena et voluptuosa ponebantur tentoria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:2)
Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:47)
Edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 30:1)
Indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murum consarcinatis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 5:1)
Tunc Carlomannus Romam perrexit ibique se totondit et in Serapte monte monasterium aedificavit in honore sancti Silvestri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 746 6:2)
Tondet equs pratum, petit hunc leo.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:1)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.
(아풀레이우스, 플로리다 10:5)
Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:3)
et sane gaudens laetusque praecurrebam, sarcinis et ceteris oneribus iam nunc renuntiaturus, nanctaque libertate veris initio pratis herbantibus rosas utique reperturus aliquas.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:2)
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:3)
Eodem tempore Aelfred saepe supra memoratus rex, cum paucis suis nobilibus et etiam cum quibusdam militibus et fasellis, per sylvestria et gronnosa Summurtunensis pagae loca in magna tribulatione inquietam vitam ducebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION