라틴어 문장 검색

Isis enim et Serapis et grandi simia cauda et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2307)
Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae, in qua pulsata est alapis facies sacra Christi, hic peccatores manet exitus, obruta quorum vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Caiphae1)
"venerem precaris, conprecare et simiam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1100)
scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, Non ovum tam simile ovo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:1)
quique etiam poenas suscepta in carne tulisti, sustentans alapas, ludibria, verbera, vepres, sortem, vincla, crucem, clavos, fel, missile, acetum, postremo mortem, sed surrecturus, adisti, eripiens quidquid veteris migraverat hostis in ius per nostrum facinus, cum femina prima praeceptum solvens culpa nos perpete vinxit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum12)
propter quod illum ceteri quique Frontonianorum utpote consectaneum aemulati, cur veternosum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 2:2)
inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
Deformis simiarum erit pulcherrima.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D3)
Placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:3)
ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent, si ambae in uno essent loco, posterius quam mercatus fueram, visus sum in custodelam simiae concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 14)
ea simia adeo post haud multo ad me venit, male mihi precatur et facit convicium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 15)
instare factum simia, atque hoc denique respondet, ni properem illam ab sese abducere, ad me domum intro ad uxorem ducturum meam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 19)
interea ad me haedus visust adgredirier, infit mihi praedicare, sese ab simia capram abduxisse, et coepit inridere me;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 112)
verum hercle simia illa atque haedus mihi malum adportant, atque eos esse quos dicam hau scio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 127)
[atque illius haec nunc simiae partis ferat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION