- 문장 검색

라틴어 문장 검색

est enim copulatum luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 44:12)
quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 87:2)
"ergo" inquit "cum sol igneus sit Oceanique alatur umoribus" (quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere) "necesse est aut ei similis sit igni quem adhibemus ad usum atque victum, aut ei qui corporibus animantium continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:3)
et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:7)
recenti illo tempore tu omnia ad pacem quae oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem quae sine pace nulla est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:10)
id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 3:2)
etsi sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장2)
cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem plenaque pacis erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:3)
fabula iucundi nulla est sine amore Menandri, et solet hic pueris virginibusque legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1171)
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:16)
ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:2)
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)
omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 49:1)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
Nullius boni sine socio iucunda possessio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION