라틴어 문장 검색

angustus in ipso fit nodo sinus sinum dicit fieri debere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 752)
sepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat quam lectio in scripturam dirigebat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 3:5)
Sed si quis contra eam ejusdem scilicet modi fidem, sive plus minusve ad sapiendum usurpare appetit, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu Ecclesiae matris alienum esse decrevimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:11)
Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus optatos solitariae conversationis sinus, quibus inclusi non indigeant solitudine heremi;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:6)
Non enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis excipere, caritatis lege compellimur (Matth.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:20)
"Ira, inquit, in sinu stulti requiescit" (Eccle.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:31)
Ostendamus nos illi et ille nobis aperiat sinum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:15)
unus ex vobis tradet me, cum caeteris timet et trepidat, Iohannes ex sinus sui participatione factus audacior, innuente Petro quisnam ille esset, interrogat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:46)
cuius amoris sinus excipiebat laboribus fatigatum, cuius consilium recreabat tristitia vel moerore demersum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:20)
Scribendi nouitate uetus iuuenescere carta Gaudet, et antiquas cupiens exire latebras Ridet, et in tenui lasciuit harundine musa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:2)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)
Illic tritula sinus marinos ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:127)
Quo vitis gemmata sinus, amplexa maritos Ulmi, de partu cogitat ipsa suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:11)
Nec mirandum, si pleraeque maximae, titulo grammaticae facultatis adscriptae, a venereae artis domicilio patiantur repulsam, cum ipsa eas quae suae praeceptionis regulis obsequuntur, in sinum suae familiaritatis admittat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION