라틴어 문장 검색

tonsisque ferunt mantelia huius singulare 'mantelum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3762)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:2)
. . . | Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:9)
Ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis viridibus inclusa;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:1)
et tua cum socco Musa, Melisse, levi ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1613)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
accurrunt servi, soccos detrahunt;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1106)
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:4)
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:5)
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:8)
cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:2)
" Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:8)
Alternis idem tonsas cessare novalis et segnem patiere situ durescere campum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:1)
Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae dona feram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION