라틴어 문장 검색

igitur iussu G. Caesaris oneratus catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum aureum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli omnium Vinio fictilibus ministrari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장8)
Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia innocens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장1)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
non probris, non manibus abstinent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장7)
Vix credibile memoratu est quantum superbiae socordiaeque Vitellio adoleverit, postquam speculatores e Syria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장1)
adeo omnis humani divinique iuris expers, pari libertorum amicorum socordia, velut inter temulentos agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장2)
ita Vitellii paratus noscebantur, Vespasiani consiliorum pleraque ignota, primum socordia Vitellii, dein Pannonicae Alpes praesidiis insessae nuntios retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장5)
plus socordiae quam fiduciae accessisse victoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장2)
Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope adflicta Romana res.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장1)
praeerat, ut supra memoravimus, Iulianus gladiatoribus, Apollinaris remigibus, lascivia socordiaque gladiatorum magis quam ducum similes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장2)
diremit nuptias praetorii uiri, qui digressam a marito post biduum statim duxerat, quamuis sine probri suspicione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:3)
obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 3:2)
Vrebant insuper anxiam mentem uaria undique conuicia, nullo non damnatorum omne probri genus coram uel per libellos in orchestra positos ingerente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 66장 1:1)
equites R. seuere curioseque nec sine moderatione recognouit, palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur nominibus modo in recitatione praeteritis ut leuior labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam decuriam addidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 2:1)
ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION