라틴어 문장 검색

Langobardi ex communi consilio suae regine Teudelindae licentiam tribuerunt, quali ipsa suo sociare voluisset coniugio, tali et illi regem constituissent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 122)
Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio sociavit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 310)
Habuit filios tres, id est Lothario et Hludowicus de Ermengarda, et Carolus de Iuditta quae post morte Ermengardi in coniugio suscepit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 94)
Pippinum autem in Aquitaniam ire praecepit, quem tamen prius filiam Theotberti comitis Matricensis in coniugium fecit accipere et post nuptias celebratas ad occiduas partes proficisci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:3)
Mense Februario Ludewicus imperator accepit sibi in coniugium Iudith ad imperatricem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 38:2)
Ludewicus imperator dedit filio suo Lothario regi ad coniugium Ermingardam filiam Hugonis comitis Turonicorum, et hiemps erat valde dura.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 40:2)
Venerunt corpora sanctorum Marcellini et Petri de Roma, et Ludewicus rex accepit in coniugium sororem Iudith imperatricis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 46:2)
quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
"Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:2)
"Sodali huic quippiam meri."
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:10)
hic est qui sodalem convivam-que possidet asinum luctantem, asinum saltantem, asinum voces humanas intellegentem, sensum nutibus exprimentem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:6)
Cuius filiam, nomine Eadburh, Beorhtric Occidentalium Saxonum rex, sibi in coniugium accepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:2)
Quibus Aethelwulf, Bearroccensis pagae comes, cum suis sodalibus in loco, qui dicitur Englafeld, obviavit, et animose ex utraque parte ibidem pugnatum est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION