라틴어 문장 검색

Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu ex ineunte aevo nullo coniuncta colore, scire licet nostrae quoque menti corpora posse vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:5)
quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:3)
ni mirum, quia terra locis ex ordine certis lumine privatur solis qua cumque meantes officimus, repletur item quod liquimus eius, propterea fit uti videatur, quae fuit umbra corporis, e regione eadem nos usque secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:10)
quippe etenim solis de lumine multa necessest concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:3)
nam viii K#1123. Iu#1123. die, quando in centro suo est sol, lumine suo tam ima illius putei, quam summam terram inradiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1056)
nam lumina nescia solis deus inlita felle serenat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti18)
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:4)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
illum unum media de morte reversa mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis immotas obversa genas, nec sole supremo lumina, sed dulci mavult satiare marito.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam66)
ipsum etiam Solem defectum lumine uidit iungere pallentes nubilus annus equos:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 536)
tum enim praetenta luminibus adversus solis impetus progrediens ad occidentem efficit ea temperata ad id tempus, quo his solitum est uti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장7)
Luna enim est alter sol, eo quod lumen a sole recipit, et quod sol facit in anno, luna facit in mense.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:5)
Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:2)
nocte media vidi solem candido coruscantem lumine;
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION