라틴어 문장 검색

qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere post Romam conditam Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:6)
Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:6)
nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram inligavit, effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 62:1)
Hic canit errantem lunam solisque labores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:12)
lopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:2)
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)
Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:5)
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem quem manu tenuerat arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 9:2)
diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 360)
" Deos autem, hoc est animalia rationalia immortalia, philosophi planetas, seu etiam mundum ipsum vocare consueverunt, unde et propheta solem et lunam et caetera, militiam coeli vocat, morem gentilium secutus, qui eis tanquam rectoribus et protectoribus suis immolabant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:14)
Sed nec istud certum habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna, et caetera sidera, quamvis nonnullis lucida esse corpora non consensu vel intelligentia videantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:5)
Nam, etsi eclipses solis vel lunae praeter opinionem nostram saepius accidant, naturaliter tamen haec, non fortuitu fiunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:16)
At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:5)
Neque enim sol et luna interprete indigent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION