라틴어 문장 검색

ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo firmior erit ad vetustatem soliditas tectorii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장21)
ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas, neque aliud vitium in se recipere poterunt, sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장25)
Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장30)
sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION