라틴어 문장 검색

dorso iniquo dorsum est durior harena, quae remeantibus fluctibus et euntibus plerumque densetur et in modum saxi durescit, quod a nautis pulvinus vocatur, a Graecis θῖν:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3031)
'denseo' autem secundae coniugationis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4322)
denset id est dense, sparse iacit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6501)
densete catervas sicuti cycni hostemque per auras facta nube premunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2641)
cuneis se quisque coactis adglomerant densentur, ut cuneatim dimicent, scilicet in cuneorum modum compositi, ut hostem facilius invaderent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4571)
prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1782)
et aperta serena aer enim densetur nubilo et rarescit sereno, ut "densat erant quae rara modo et quae densa relaxat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3933)
vis qua fracta solidantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:6)
illa etiam stantis radio percurrere telas erudit et rarum pectine denset opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권528)
atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:2)
Tum quoque cantato densetur carmine caelum, et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur limitibus comites, et abest custodia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:5)
« Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:18)
nunc nova materies solidata intercute flatu, materies sed nostra tamen, de virgine tracta, exuit antiquae conrupta exordia vitae, inmortale bonum proprio spiramine sumens, filius ille hominis, sed Filius ille Tonantis, iam solus vultum Patris aspicit et videt ipsum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 362)
ipsa Deum virtus factorum et mira loquantur, insanos video subito mitescere ventos cum iubeat Christus, video luctantia magnis aequora turbinibus tranquillo marmore tendi imperio Christi, video calcatus eundem cum patitur gurges tergum solidante liquore.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3217)
densetur cuneis turba pedestribus, currus pars et equos et volucres rotas conscendunt celeres, signaque bellica praetendunt tumidis clara draconibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae16)

SEARCH

MENU NAVIGATION