라틴어 문장 검색

Boemundo siquidem haec ignorante, [0467D] nihilque adversitatis ad futurum existimante, sed secure cum Roberto somniante, prima diei aurora praedicta inimicorum adfuerunt millia, a quibus se suosque sic obsessos viderunt, ac si silvam densissimam ex omni parte decrevisse mirarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:2)
et ab urbe primo diluculo in armis et turmis procedere, ad castra cum silentio properare, donec appropiantes fortiter in tubis et cornibus tumultuarentur, hostes adhuc sopore depressos et [0649A] secure somniantes, subito improvisos invaderent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:3)
Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si fecerit, respondet:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 11:14)
Audi nunc quid de jejunantibus dicat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:28)
Namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante Magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens, quod (ut docent mathematici concinentes), ambitus terrae totius, quae nobis videtur immensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 4:1)
Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante, Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortuna flatu tandem secundo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 1:1)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
in quorum miseriis, velut sui quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat, et deversoria tenebrarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 16:2)
Coepit autem ieiunare anno incarnationis dominicae DCCCXXIII.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:2)
"Immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva ei gravia somniare autumant:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:12)
Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar;
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:1)
"Quiesce securus, beate somniare."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:78)
ieiunant et abstinent poetarum chori,
(ARCHIPOETA, IV41)
Deinde convictus atque confessus est die ieiunii natalis domini, quo etiam Gippitana ecclesia sicut ceterae ieiunabant, cum tamquam perrecturus ad ecclesiam suam
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:5)
Ego certe presbyterum, ut qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam ecclesia ieiunabat,
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION