라틴어 문장 검색

Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 25:1)
Socors et somniculosum genus id mancipiorum,otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:1)
hosti facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis avidi, ita adversis incauti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장6)
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장2)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)
sanguinem arae obfundere vetitum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장8)
ut primum tantae altitudinis obfusam oculis caliginem disiecit, militariter locutus laeta omnia et affluentia excepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장5)
cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:1)
eadem Atia, prius quam pareret, somniauit intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:6)
somniauit et pater Octauius utero Atiae iubar solis exortum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:7)
Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus continuis noctibus somniauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 8:1)
pridie quam periret, somniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in terras praecipitatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 3:3)
numquam antea somniare solitus occisa demum matre uidit per quietem nauem sibi regenti extortum gubernaculum trahique se ab Octauia uxore in artissimas tenebras et modo pinnatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad Pompei theatrum dedicatarum circumiri arcerique progressu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:2)
Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 3:1)
id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION