라틴어 문장 검색

Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:5)
adeo ut veteres somniarent non inesse coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi nisi ex attritione aeris per rotationem rapidam et incitatam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:3)
quia scilicet aer fumum recipit, flammam (neque enim quispiam somniet aerem esse flammam accensam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:8)
Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:10)
Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum sit, tamen versus homines non multo melius est quam bene somniare, nisi in actum producatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:6)
Ex rabbinis quispiam super textum illum (iuvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert, quod iuvenes propiore ad se aditu Deus dignatur quam senes, quia visio revelatio clarior et manifestior est quam somnium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:31)
Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;
(불가타 성경, 요엘서, 3장1)
— Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:11)
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:1)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장7)
si color aut rubore aut pallore novo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장27)
atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장7)
ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut livet, pallor aut livor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장308)
alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla † alteri maior est, sed plurimae perexiguae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장95)

SEARCH

MENU NAVIGATION