라틴어 문장 검색

ne secutis quidem diebus odii gaudii, irae tristitiae, ullius denique humani adfectus signa dedit, non cum laetantis accusatores aspiceret, non cum filios maerentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장5)
accesserat cohors militum, centuriones tribunique et maerens Burrus ac laudans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장9)
et praecipuum pessimorum incitamentum quod boni maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장13)
tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)
quocumque casu accidit, dum atrociora metuebantur, in levi habitum, reddita securitate, tamquam nihil gravius pati potuissent, maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장5)
quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장2)
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
statimque pro gradibus Palati apud frequentes milites cedere se imperio quod inuitus recepisset professus, cunctis reclamantibus rem distulit ac nocte interposita primo diluculo sordidatus descendit ad rostra multisque cum lacrimis eadem illa, uerum e libello testatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 2:3)
quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque praesenti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 11장 1:4)
talibus Alcimede maeret;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 359:1)
stat maerens atavos reges regesque maritos Thressa manus, quaecumque faces timuisse iugales
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 364:1)
exanimum veluti multa tamen arte coactum maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 491:1)
illam vix gemino maerens cum Castore Pollux erigit haerentem compressaque colla trahentem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 351:1)
fert dolor, an sese comitem tam tristibus actis abneget et celsi maerens petat ardua montis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 733:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION