라틴어 문장 검색

Quod sordidatus fui, luctus est;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.13)
Quando uobis non sordidati sumus?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.21)
Sordidatus es, inquid, fles.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.30)
Sordidatus sum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.38)
nam inter ista discesseram). procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti nuntios a decemviris opperirentur et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub invidia sordidatorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:2)
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:1)
clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui ad ferendam opem venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 363:1)
hoc anno - quoscumque consules habuit - rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:3)
at in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 502:1)
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 641:1)
cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, tum Hortensius Non videbit inquit,plebs Romana sordidatos tribunos suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 453:1)
clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 245:1)
quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque et oculos flectebant velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum vindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 461:1)
quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 206:2)
Claudio in vincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 208:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION