라틴어 문장 검색

Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, quam celeri motu rerum simulacra ferantur, quod simul ac primum sub diu splendor aquai ponitur, extemplo caelo stellante serena sidera respondent in aqua radiantia mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:4)
At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiva dabant pullorum examina supter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:1)
et nominando Venerem et Dardanum et maternam et paternam generositatem destruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3653)
dicunt alii per Maricam Venerem intellegi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum *π*ο*ν*τ*ι*η *α*φ*ρ*ο*δ*ι*τ*η. sane Hesiodus Latinum Circes et Vlixis filium dicit, quod et Vergilius tangit dicendo Solis avi specimen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4711)
sed vexillum significat, quod est tractum a veli diminutione, ut 'velum vexillum'. ab arce quoniam vexillum in arce poni solebat, quod esset specimen imperati exercitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 117)
solis avi specimen ut etiam in septimo diximus, Latinus secundum Hesiodum in ἀσπιδοποιίαͺ Ulixis et Circae filius fuit, quam multi etiam Maricam dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1641)
secundum quem nunc dicit 'Solis avi specimen', nam Circe Solis est filia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1642)
sua nomina propriam generositatem, ut "et nos aliquod nomenque decusque gessimus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2401)
tale dabit specimen documentum, δεῖγμα, probationem talem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2411)
Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:8)
cur avunculus meus vir innocentissumus idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola trucidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit iubere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 81:5)
Id accidere credo, vel quod ingeni specimen est quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:1)
princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 1:1)
quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 3:2)
illud num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION