라틴어 문장 검색

Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti. 21.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:7)
In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:36)
O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:3)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 21:2)
Inter haec rei publicae vulnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 5:1)
Adde situs ipsius formidinem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 76:2)
ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 14:3)
Vix proelia Caesar Senserat, elatus specula quae prodidit ignis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:9)
scopulum id est speculam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1804)
et quando speculationem significamus, generis est feminini, ut specula Misenus ab alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1805)
sed cum extinxisset Minotaurum, oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri in specula constituto triste sui interitus signum dedit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 746)
specula cum vidit ab alta hoc ad currus altitudinem spectat, leo ad Turni violentiam atque feritatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4541)
praeceps aerii specula d. m. i. v. d. quidam hoc ideo dictum putant, quod apud Leucaten soliti erant se praecipitare qui aut suos parentes invenire cupiebant, aut amari ab his desiderabant, quos amabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 591)
"status rigidus, vultus erectus, oculi in summo velut in specula constituti et omnes ceteri sensus velut in arce compositi."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION