라틴어 문장 검색

Ideo philosophus speculando entia causata, quae sunt in mundo, et naturas eorum et ordinem eorum ad invicem inducitur in speculationem altissimarum causarum rerum, quia cognitio effectuum est quaedam manuductio in cognitionem suae causae;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:5)
et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:13)
Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiacet, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:14)
que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:32)
Nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtectus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 17:2)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
et quando speculationem significamus, generis est feminini, ut specula Misenus ab alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1805)
Nigidius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theologia, hic in communibus litteris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1755)
potuit speculatione, potuit rumore cognoscere, postremo aestimatione dixit, quae amplius solet conplecti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3263)
hic in tribus a bu- colico carmine, sed cum excusatione discessit, ut in genethliaco Salonini et in Sileni theologia, vel ut ex insertis altioribus rebus posset placere, vel quia tot varietates implere non poterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 137)
Linus Apollinis et Psamathes filius, qui theologiam scribit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 574)
65. Integra creationis posthabita theologia, quaerimus quid magnae biblicae narrationes de hominis cun mundo necessitudine dicant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:1)
Fides et theologia
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 66:1)
Sub hoc desiderio christiana nascitur theologia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:2)
Tunc patet theologiam sine fide dari non posse eamque ad ipsum motum fidei pertinere, quae altiorem intellectum Dei sese revelantis requirit, ubi Christi Mysterii habetur fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION