라틴어 문장 검색

Nunc data facultate pro speculatoribus missi ab Scipione ad te cupidissime venimus ut perspiceremus, numquae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus.
(카이사르, 아프리카 전기 35:8)
circiter vigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent.
(카이사르, 아프리카 전기 37:3)
Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:5)
Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:7)
Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt… Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:7)
Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis vellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:1)
Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:2)
Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci.
(카이사르, 내란기, 3권 66:1)
Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt.
(카이사르, 내란기, 3권 67:1)
Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 11장2)
[Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum, in Oceanum influit
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 10장1)
Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 49장8)
insula Batavorum in quam convenirent praedicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmit- tendum ad bellum opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장8)
nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장9)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION