라틴어 문장 검색

Ecce moram nescit, equitem speculata morantem In cubiti nodum rustica claua ferit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:44)
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)
proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:2)
"Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:34)
Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat:
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:1)
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:3)
Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 21:1)
quod nunquam faciet calor animalis vel solis, absque speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:3)
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius.
(불가타 성경, 호세아서, 9장8)
Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장1)
Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: " Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장38)
Horum ergo illam multitudinem, quae per se est, arithmetica speculatur integritas, illam vero, quae ad aliquid, musici modulaminis temperamenta pernoscunt, inmobilis vero scientiam astronomicae disciplinae peritia vendicat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:9)
Haec quidem de quantitate, quam secundum ad aliquid speculamur, ad praesens dicta sufficiant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:1)
Hoc autem non solis a tetragono pyramidis sed in omnibus ab omni multiangulo progredientibus speculari licet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:15)
Rursus si ij ad iiij speculeris, dupla est proportio, si iiij ad vj, habitudinem sesqualteram recognosces.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION