라틴어 문장 검색

Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant.
그는 길 옆으로 양 우리들이 있는 곳에 이르렀다. 그곳에는 동굴이 하나 있었는데 사울은 거기에 들어가서 뒤를 보았다. 그때 다윗은 부하들을 거느리고 그 굴속 깊숙한 곳에 앉아 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 24장4)
tantumque scelus semper inultum remansisset, eo quod nullus de specu hoc eos antea vi, seu qualibet arte potuisset ejicere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:6)
Quapropter Baldewinus vehementer adversus eos indignatus, ligna, stipulas ac stuppas ante os cujusque specus comportari jussit et [0591C] incendi, quousque calore et fumo cogerentur exire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:10)
Qui fratris audito interitu, prae dolore validius molestia corporis illi adaucta, et ipse post dies octo morte occubuit, et juxta fratris speluncam more fidelium appositus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:11)
- De quingentis Babyloniis subterraneo specu absconditis, et a muliere detectis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 27:2)
Ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae Μυχοπόντιον appellant, et portus Acone, fluviique Acheron, idemque Arcadius, et Iris et et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 17:1)
Qui cum neque pervadere foraminum aditus, nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faucibus aggesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:2)
Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 4:1)
Et inde iter peragens usque ad Garonnam pervenit, multas *roccas et speluncas conquisivit, castrum Scoraliam, Torinnam, Petrociam et reversus est Bituricam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:3)
neque enim iustius religiosam moram uiatori obiecerit aut ara floribus redimita aut spelunca frondibus inumbrata aut quercus cornibus onerata aut fagus pellibus coronata, uel enim colliculus sepimine consecratus uel truncus dolamine effigiatus uel cespes libamine umigatus uel lapis unguine delibutus.
(아풀레이우스, 플로리다 1:3)
Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:5)
Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque illius quam latrones inhabitabant,descriptionem exponere flagitat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:1)
Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:6)
"An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:58)
Eam simul intrantes speluncam verbisque quae dolebat minora facientes sic alloquuntur:
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION