라틴어 문장 검색

Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:20)
quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 264:1)
et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:2)
Credite mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris euentus fiduciam surgere.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 3:2)
cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 15:3)
Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem verterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 349:2)
Nam qui spem suam totam atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum, magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit, magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei arbitrii sinceritate confisus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:4)
Hac laeti successus fiducia Gratianus erectus, iamque ad partes tendens eoas, laevorsus flexo itinere, latenter Rheno transito, spe incitatior bona, universam, si id temptanti fors adfuisset, delere statuit malefidam et turbarum avidam gentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 11:1)
Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem quae per aliquot menses ac parata fuerat visendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse, quam quod res navalis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut magnae et certae fiduciae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 293:1)
et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus,
그들은 너희의 모든 성을 에워싸고, 너희가 믿던 높고 튼튼한 성벽이 온 땅에서 무너져 내리게 할 것이다. 주 너희 하느님께서 너희에게 주신 온 땅의 모든 성을 그렇게 에워쌀 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장52)
Et dicet: "Ubi sunt dii eorum, petra, in qua habebant fiduciam,
주님께서 말씀하시리라. “그들의 신들은 어디 있느냐? 그들이 피신처로 삼던 바위는 어디 있느냐? (불가타 성경, 신명기, 32장37)
Dixitque ad eos Rabsaces: " Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris?
랍 사케가 그들에게 말하였다. “히즈키야에게 전하여라. 대왕이신 아시리아 임금님께서 이렇게 말씀하신다. ‘네가 무엇을 믿고 이렇게 자신만만하단 말이냐? (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장19)
Quod si dixeritis mihi: "In Domino Deo nostro habemus fiduciam", nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem: "Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?".
너희는 나에게 ′우리는 주 우리 하느님을 믿소.′ 하고 말한다. 그러나 그분은, 히즈키야가 그의 산당들과 제단들을 치워 버리고 유다와 예루살렘 백성에게 ′너희는 예루살렘에 있는 이 제단 앞에서만 경배드려라.′ 하고 말한 그런 하느님이 아니냐?’ (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장22)
Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites?
병거와 기병 때문에 이집트를 믿고 있는 네가, 어떻게 내 주군의 하찮은 신하들 가운데에서 총독 하나라도 물리칠 수 있겠느냐? (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장24)
Neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens: "Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum".
히즈키야가 ′주님께서 우리를 반드시 구해 내신다. 이 도성은 아시리아 임금의 손에 넘어가지 않는다.′ 하면서, 너희가 주님을 신뢰하게 하는 일이 없게 하여라. (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION