라틴어 문장 검색

Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longeque a nostris sensibus abhorrebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 83:4)
quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:7)
Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:4)
haec enim spinosiora, prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 16:8)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:2)
Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:1)
Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:1)
Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, Et latere ex omni dulce queruntur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 13)
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권206)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
Felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:6)
nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:4)
Pumice multicavo nec levibus atria tophis structa subit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION