라틴어 문장 검색

Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 33:3)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:1)
Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:2)
Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:7)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:3)
spissum solum et rubricosum reformidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:6)
Spissius autem propter varios casus deponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:2)
Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:2)
Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:6)
Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:8)
Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 5:1)
Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur,sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION