라틴어 문장 검색

morum atque probitas sola est quae vera facit hominem nobilitate beari et rutilanti forma pollere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:9)
Fertur etenim quendam in Italiae finibus degere comitem habentem subtilia crura et ab optimis parentibus derivatum et in sacro palatio clarissima dignitate pollentibus omnique decoris specie coruscantem, cunctisque fertur abundare rerum divitiis, omni tamen probitate, ut dicitur, destitutus est, omnesque ipsum boni mores ornare verentur, pravique omnes dicuntur in eo domicilium invenisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:5)
Qui vult ergo dignus haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed nimia largitate pollere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:1)
Excellentissime regine ac regali dignitate pollenti, Deo dilecte omnibus que sanctis amabili, monachorum matri et sanctarum uirginum duci, domine regine Gerberge, frater Adso, suorum omnium seruorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:1)
Nonne, secundum tullianam diffinitionem, verae amicitiae virtute pollebant, de quibus scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:5)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:28)
peregrinat ab alto Milicie celestis honor terramque serenat Luce sua, dignatus humum uestire beatis Gressibus, et nostri tolerans fastidia mundi, A splendore suo descendit regia celi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:3)
Verbi pauperiem redimit splendore colorum Tullius et dictis ornatus fulgura donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:8)
Delira uidetur Picture facies meliorem poscere formam, Sed neque gemmarum radius splendore diescens, Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum Excusare potest picture crimen adultum Quin pictura suo languens pallescat in auro:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:3)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
Argenti facies, feces exuta metalli, Infra se splendore diem stellasque relinquens, Exultat, speculi formam uestita secundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:1)
Qualiter in mundo fantasma resultat ydee, Cuius inoffensus splendor sentitur in umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:5)
Morbida Saturni quid mundo stella minetur, Quamue salutis opem iouialis gracia mundo Nunciet, aut Martis sidus que bella prophetet, Quo duce, qua causa, quo fomite quoue patrono, Temperie, motu, uita, splendore, meatu Prouidet, applaudit, blanditur, consulit orbi Sol, oculus mundi, uite fons, cereus orbis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:5)
Quis lune splendor, si solis lumen oberret?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION