라틴어 문장 검색

Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
[0432] Mamillarum pomula gratiose juventutis maturitatem spondebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:19)
In quo quoque sub aequo examine juxta artis pictoriae normam, [0434C] libra ponderum spondebat judicia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:57)
Tertius, vultus alternando vicarios, nunc serenitatis benevolentiam spondebat, nunc obscuritatis nubes inducebat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:58)
Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:18)
Tunc illa, cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:1)
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
Unde, si domino regi satisfacere vultis, et principes terrae placare, oportet et necesse est ut omnia arma vestra in manum domini regis reddatis, et ex consilio nostro pacificos vos exhibeatis, in ditionem vero regis cum omni pecunia, quam habetis, intrantes, iram ejus [0406C] mitigetis, et sic gratiam in oculis ejus inveniatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:9)
» Godescalcus igitur et caeteri viri sensati hoc audientes, et puram fidem ex his credentes verbis, et quia Hungari Christianae erant professionis, universo coetui consilium dederunt quatenus juxta hunc sermonem, ad satisfaciendum regi arma redderent, et sic omnia in pacem et concordiam redirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:11)
ubi non minori pinguedine donorum imperatoris sibi satisfactum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:14)
Qui statim accepto consilio, duci legationem misit, quatenus praedam et incendium prohiberet, et in omnibus illi satisfaceret, in haec verba [0418C] loquens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:4)
Tatinus vero truncatae naris, familiaris imperatoris, consilio majorum exercitus satisfaciens, precibus illorum, suscepta utrinque fide et reddita, apud Christianos proceres pro eis [0433C] intercessit, hac conditione ut ab urbe incolumes exeant, et in imperatoris deditionem veniant, cum uxore Solymani nobilissima, quae nuper capta, in custodia principum Francorum habebatur cum duobus filiis suis tenellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:2)
Si vero nostrae voluntati in hujus vexilli ejectione et urbis redditione satisfeceritis, vos exaltabimus super omnes in terminis his considentes, et gloriosi in conspectu domini et fratris mei ducis, [0443B] vosque dignis muneribus honorati, semper eritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:8)
- Hujus necis populus Dei Baldewinum insimulans, ad arma ruit, cui satisfaciens, contra reliquos Dei inimicos vehementer insurgit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 25:2)
Qui illico ad se reversus, animi sui ferocitate deposita, populo satisfaciendo excusat se de omnibus et crudelitatis Turcorum se nescium asserit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION