라틴어 문장 검색

Quod ergo bonum esse potest in eo facto in quo coelestis sponsus offenditur, et ipse proximus laeditur, et ipsi actores mortis inde noscuntur pericula sustinere et poenis cruciari assiduis?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:8)
Memento etiam vigilare semper ne in peccatis dormiendo te inveniat sponsi repentinus adventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:2)
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:19)
Tandem misella, si vi ante deliquit, nunc blanditiis et vana spe decepta ad impium sponsum et adulterinas nuptias recurrit, universo ignorante exercitu, quae astutia et lascivia ab eis subtracta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:11)
His jam nuptiis finitis, et rege Jerusalem cum sponsa sua ascendere disponente, Rotgerus in Antiochiam, benigne a rege commendatus, viam insistere disposuit, cui nova regina mille marcas argenti cum ostris pretiosis, cum byzantiis quingentis, cum mulis et equis egregiis dono contulit, praeter gregarios milites, qui a longinquo regi ad opem confluxerunt, [0703D] quibus non modica praemia auri et argenti pariter collata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:9)
Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum ingreditur in hortos, et inveniens illic sponsum sedentem et disputantem cum amicis ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:18)
Hortatur ut fugiat sponsus, quia jam sequi potest etiam ipsa terrena fugientem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:23)
Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, transmissiones tuae paradisus (Cant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:9)
Unde ait sponsus (sponsus autem animae Dei Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur):
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:1)
Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:2)
Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:16)
Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:10)
Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 3:1)
Et ecce veniens sponsus matris, videns iuvenem, interrogavit quis esset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:7)
Mulier compellitur ab sponso, et coepit negare filium, quem ipsa ante confessa est, et dicere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION