라틴어 문장 검색

Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Illa ostrea, inertissimam caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:4)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
limosa pigrum circumit fontem palus.
(세네카, 오이디푸스 7:22)
hinc te Laesora, Caucason Scytharum vincens, aspiciet citusque Tarnis, limosum et solido sapore pressum piscem perspicua gerens in unda.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum15)
ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas in decem et septem stadia procedit, fluvio intratus, qui salebratim saxorum obicibus adfractus spumoso canescit impulsu et nec longum scopulis praecipitibus exemptus lacu conditur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 17:1)
procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per iactantiam aut turbidus per superbiam aut caenosus per conscientiam aut praeceps per iuventutem, quin potius in illo squalidum si quid ac putre sorderet, totum id ad-mixta consilii tui vena dilueret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 1:2)
fallax responsat imago frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas, ipse Anien - miranda fides - infraque superque saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci Pieriosque dies et habentes carmina somnos, litus utrumque domi, nee te mitissimus amnis dividit, alternas servant, praetoria ripas, non externa sibi fluviumve obstare queruntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci10)
"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
tantus tumido de gurgite surgit, spumosum attollens apicem lapsuque sonoro pectora caerulcae rivis manantia barbae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권192)
ea erit limosa et insuavis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION