-
deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 5:4)
-
ergo hoc poterit Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:11)
-
Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.
- (파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.11)
-
ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
- (프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
-
hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu expugnare volens flagris, cruce, felle petisti, destructum iacuit poenis vexantibus:
- (프루덴티우스, Apotheosis, section 3168)
-
sed si quid vitii dolive nasci inter viscera iam dicata sensit, ceu spurcum refugit celer sacellum.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum6)
-
Eumenidum domina Stygio caput exerit antro rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis, et, si quando suos dignatur adire Quirites, placatur vaccae sterilis cervice resecta, et regnare simul caeloque Ereboque putatur, nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum agmina vipereo superis inmittere flagro, nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas spargere, terque suas eadem variare figuras, denique cum Luna est, sublustri splendet amictu;
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권109)
-
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris, spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos aura canes animatque levi fera corpora flatu.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2287)
-
intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat carceris et rimas et taetra foramina clausi stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2296)
-
perstat adhuc templumque gerit veneranda columna, nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.
- (프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), COLUMNA AD QUAM FLAGELLATUS EST CHRISTUS2)
-
nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae imperium tolerasse patres penitusque sinistris adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui sub pedibus, limo et paleis servire paratos, carnis et inmodicae spurco ructamine crudos?
- (프루덴티우스, Hamartigenia, section 1119)
-
quid hoc est, quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis noverit, inque torum regis nuptura vocetur, et regis semper iuvenis senioque repulso divinum decus aeterno servantis in ore, malit adulterium fulvo et se munere vilem vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi, aspernata Dei fusam per virginis artus progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
- (프루덴티우스, Hamartigenia, section 1162)
-
audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles, scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur, crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.49)
-
his modis spurcum latronem martyrum virtus quatit, haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit;
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.50)
-
haec sola derat gloria urbis togatae insignibus, feritate capta gentium domaret ut spurcum Iovem, non turbulentis viribus Cossi, Camilli aut Caesaris, sed martyris Laurentii non incruento proelio.
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.3)