라틴어 문장 검색

cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si vanus et Euganea quantumvis mollior agna, si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit avos, emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII5)
Tertium restat ex his quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:1)
Squalere enim dictum est ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:3)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:1)
Ipse enim ἀρτηρίαν, per quam sonus vocis ascendit, efficiens crassiorem angustat vocis meatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:2)
sicut squalentibus arvis Aestiferae Libyes viso leo comminus hoste Subsedit dubius, totam dum colligit iram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:31)
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus Aeris alternos angustat pulmo meatus, Rescissoque nocent suspiria dura palato.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:40)
Fumant sudoribus artus, Oraque proiecta squalent arentia lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:21)
Libyae squalentibus arvis Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:22)
Secreta tenebis Litoris Euboici, memorando condite busto, Qua maris angustat fauces saxosa Carystos, Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus, Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus, Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:79)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)
et noctis geminatis arte tenebris, Moestum tecta caput squalenti nube, pererrat Corpora caesorum, tumuli proiecta negatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:2)
Tunc puppe propinqua Prosiluit, crimenque deum crudele notavit, Deformem pallore ducem, vultusque prementem Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:29)
Vadimus in campos steriles, exustaque mundi, Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae, Siccaque letiferis squalent serpentibus arva, Durum iter.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:32)
Squalebant pulvere fauces Cunctorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION