라틴어 문장 검색

vultus gravis, horrida siccae silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci, sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX6)
hic est, quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti, rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X61)
Curius parvo quae legerat horto ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc squalidus in magna fastidit compede fossor, qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI29)
hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 4:3)
- soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 22:2)
scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, provolvi simul ut possint et laedere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:24)
necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:10)
Eiu serpentis squamae squalido auro et purpura praetextae
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 18:5)
Cum enim cibus non squalidus siccitate sed humoris temperie mollis ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventrem condatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 8:3)
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I6)
Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum, Squalidus haerebo pallidiorque reo:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIV1)
Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est, Sed nemo potuit tangere:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII4)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION