라틴어 문장 검색

Forte remittentem curas Phoeboque levatum pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis iam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis, haec imos animi perlapsa recessus inconsumpta manet, neque enim ludibria ventris hausimus aut epulas diverso a sole petitas vinaque perpetuis aevo certantia fastis, a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro, lubrica qua recubent conchylia mollius alga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis1)
nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est, tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa, tu crocinum et casia es, tu telinum, nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 26)
cum stacta accubo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3261)
date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 520)
id autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum naturae considerantibus admirationes, quod habet non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter temperatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장2)
Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION