라틴어 문장 검색

"Aurum tuum, etargentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:6)
etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat.
(아풀레이우스, 플로리다 9:28)
hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:14)
Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
(불가타 성경, 집회서, 22장33)
Aurum tuum et argentum tuum obsigna et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos.
(불가타 성경, 집회서, 28장29)
Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.
(불가타 성경, 호세아서, 12장8)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?
(불가타 성경, 미카서, 6장11)
In die illo, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi ”, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장23)
Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장8)
dicitur etiam uidisse quondam per quietem stateram media parte uestibuli Palatinae domus positam examine aequo, cum in altera lance Claudius et Nero starent, in altera ipse ac filii.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 25장 1:2)
"Tu signaculum similitudinis, sapientia plenus et perfectione decorus, in deliciis Paradisi Dei fuisti".
(단테 알리기에리, Epistolae 121:6)
et quia statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale dicatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 170:2)
Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:18)
Unde nec plus habere quam unum licebat, nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret quae signaculo continetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION