라틴어 문장 검색

Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
Alii autem Diones regiam ingredi dedignantes, sub ejusdem vestibulo ludum lacrymabilem comitantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:50)
Monile autem sinus excubando vestibulis, manui negabat ingressum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:8)
Sepultus est autem in Antiochia idem miles fortissimus in vestibulo basilicae B. Petri apostoli a principibus [0495C] Christianorum, et a Domino episcopo Podiensi, et ab omni clero catholico qui aderat, animaque commendata Christo Domino orationum victimis et psalmorum hymnis, cujus amore et honore exsul factus, mori non dubitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:9)
Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:8)
In hoc cubiculum tuum intra, hoc est, intra in alta praecordia, totus ingredere de corporis tui exteriori vestibulo, et claude ostium tuum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:14)
Hocque angore impliciti, ut in stativis solati cessarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 13:3)
Olim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem, et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 10:2)
et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus, exosculatum susceptumque reverenter, secum induxit per ostentationem intempestivam, nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti immemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 3:3)
Quo cognito hostes, ut inedia nos cruciarent, herbas cum adultis segetibus incenderunt, et conflagratione procedere vetiti, stativis castris dum flammae senescerent tenebamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 7:1)
Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 17:1)
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 2:1)
Anno secuto, ingredi terras hostiles pari alacritate conatus, fusius Danubii gurgitibus evagatis, impeditus mansit immobilis prope Carporum vicum, stativis castris ad usque autumnum locatis emensum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 5:1)
Sed ille stativis per aliquot dies in litore habitis, expugnatis etiam et manu captis aliquot Sclavorum castellis cum magno copiarum suarum detrimento reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 184:2)
Sed dum imperator memorato loco stativa haberet, diversarum rerum nuntii ad eum deferuntur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION