라틴어 문장 검색

Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 1:3)
sed et alias gentes non in totum fraudavit praecipuae staturae viris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 2:2)
sed et Mevaniae bos humilis et Liguriae non numquam taurus eminentis staturae conspicitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:3)
Truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:3)
Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 8:3)
Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 13:2)
Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:3)
Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 2:3)
sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:2)
nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:2)
Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 1:1)
relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam libero seruo[q]ue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel cicatricibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 3:1)
staturam breuem, - quam tamen Iulius Marathus libertus etiam memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit - , sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:9)
Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 1:1)
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION