라틴어 문장 검색

Inter hos Nervi mediterranea incolunt loca, vicini verticibus celsis, quos praeruptos geluque torpentes, aquilones adstringunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 14:1)
Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense transire tentarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 4:1)
et fuit gelus gravissimus, multa semina mortua fuerunt, vitae pene omnibus in planis locis siccaverunt, et vinum intra vascula glaciavit, ut aetiam per foramen spinarum nihil exibat, donec rumperetur ipsa glacia cum fuste ab ante ipso spina.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 139)
Eodem anno hiemps turbulenta, mutabilis et pluvialis valde, ut pene absque gelu omnino, ut in sequentibus patuit in aecclesia sancti Victoris.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 81:4)
uentum Temperat huic tecto, temperat igne gelu.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:3)
Irretit miserum grauitas annosa leonem, Inglaciat corpus corque senile gelu.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:1)
Ictus ipse suos steriles expendit in usus, Et feriens hostem se magis ipse ferit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:37)
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice.
(아풀레이우스, 변명 86:7)
* * * Patitur enim, quod qui herediolum sterile et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt:
(아풀레이우스, 플로리다 11:1)
"infelix lolium et steriles dominantur auenae,"
(아풀레이우스, 플로리다 11:3)
ad eundem modum qui suae uirtutis sterilis est * * * Psittacus auis Indiae auis est;
(아풀레이우스, 플로리다 11:5)
"At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:30)
Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enitebar, ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replere poteram;
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:5)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
asperitas brumae necat horriferumque gelu me.
(ARCHIPOETA, III17)

SEARCH

MENU NAVIGATION