라틴어 문장 검색

Natus et, ambiguae coleret qui Syrtidos arva, Chersydros, tractique via fumante Chelydri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:49)
Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 124:4)
quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 124:4)
nec defuit illis squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri vivacisque iecur cervi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:12)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
et tophus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:16)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)
Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 3:1)
Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION